Ut dolor incrēvīt, seque ipsum pondus in auras
expulit, et nāta est ignāro fēmina patre, 705 iussīt ali māter puerum mentīta. fidēmque rēs habuīt, neque erat ficti nisi conscīa nūtrix. vōta pater solvīt, nōmenque inponit avītum: Īphis avus fuerat. gavīsa est nōmine māter, quod commūne foret, nec quemquam falleret illō. 710 indetecta piā mendācīa fraude latēbant. cultus erat puerī; faciēs, quam sīve puellae, sīve dares puero, fuerat formōsus uterque. Tertius intereā decimo succēsserat annus: cum pater, Īphi, tibi flāvam despondet Ianthen, 715 inter Phaestiadas quae laudātissima formae dōte fuit virgō, Dictaeo nāta Tēleste. pār aetās, pār forma fuit, prīmasque magistrīs accēpēre artes, elementa aetātis, ab īsdem. hinc amor ambārum tetigīt rude pectus, et aequum 720 vulnus utrique dedīt, sed erat fīdūcia dispār: coniugium pactaeque exspectāt tempora taedae, quamque virum putāt esse, virum fore crēdit Ianthe; Īphis amat, qua posse frui dēsperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgō, 725 vixque tenens lacrimās 'quis mē manet exitus,' inquit 'cognita quam nullī, quam prōdigiōsa novaeque cūrā tenet Veneris? sī dī mē parcere vellent, parcere dēbuerant; sī non, et perdere vellent, nātūrāle malum saltem et dē more dedīssent. 730 nec vaccam vaccae, nec equās amor urit equārum: urit oves ariēs, sequitur sua fēmina cervum. sīc et avēs coëunt, interque animālia cuncta fēmina fēmineo conrepta cupīdine nulla est. vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crēte 735 monstra ferat, taurum dīlexīt fīlia Sōlis, fēmina nempe marem. meus est furiōsior illo, sī vērum profitemur, amor. tamen illa secūta est spem Veneris; tamen illa dolīs et imāgine vaccae passa bōvem est, et erat, quī dēciperetur, adulter. |